Epistola ad Hebraeos*

Caput 11: Versus 26

Improperium Christi.Hoc dixit, vel quod Moyses pateretur pro Christo, vel quod significabat improperia Christi futura: vel, quod Moyses sustinuit a fratribus suis quos liberare volebat, sicut Christus a suis quos redimere venerat. Illi dixerunt Christo:Daemonium habesJoan 7.. Et isti Moysi:Vis nos interficere, sicut interfecisti AegyptiumExod. 2.Quod tamen patienter sustinuit, sicut et Christus.
(* Traductions européennes)